- STRIGLATA Vasa
- STRIGLATA Vasain Glossis veterib. ξυςτρωτὰ; a striga, ξυςτραν, de qua voce dictum. Aliâ notione, Striglatas stolas vertit σωληνωτὰςτ ςτολὰς, apud Cedrenum, Salmas. Nempe vestium rugas, quae in strias deducebantur ac ordinabantur, σωλῆνας, h. e. tubulos, Graeci vocaverunt. Unde dependula contubulatio, in veste Isidis, apud Appuleium. Sic itaque σωληνωταὶ ςτολαὶ, striglatae sunt, seu canaliculatae, cum in columnis striatis striglas et strigles, cavos striarum appellari constet, uti dictum supra in voce Stria. Vide Salmas. ad Tertullian. ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.